monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 1, 1
Milites igitur in maxima aestuatione venientes, omissa omni dilatione, altera die Ioviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore millenarius quo Iulianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Iulianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat.