monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.99 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 48, 3
Verum in Antiochia plurimas arcas in palatio humanis aiunt capitibus plenas fuisse compertas, et innumera in puteis demersa corpora mortuorum. In qua urbe, dum eius nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem; et non solum in ecclesiis et sepulturis martyrum exsultabant; sed etiam in theatris crucis victoriam praedicabant, cum sacerdotibus exsultantes . Ego autem etiam clamorem favoris eorum hic ponere necessarium iudicavi, ut etiam apud posteros haec memoria reservetur.