monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 48, 2
Cumque mortuus fuisset, et impio pium successisset imperium, ingredientes in templum invenerunt mira principis simulacra, eiusque sapientiam et famosissimam pietatem. Viderunt enim mulierem capillis appensam, extensas habentem manus, cuius uterum aperuerat, ut Persarum victoriam in iecore eius inspiceret. Hoc ergo scelus in Carris inventum est.