monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 47, 3
Callistus autem, qui inter familiares imperatoris tunc militabat, et heroico versu eius conscripsit historiam, ait eum a daemone vulneratum, fuisse defunctum. Iulianus ergo quarto consulatu suo quem ediderat cum Salustio, sexta die Iunii mensis, in Persica regione defunctus est, anno tertio imperii sui, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno tricesimo primo.