monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 44, 8
Ergo interrogavit paedagogum, quasi nostram deridendo religionem: Nunc inquit, fabri filius quid putas agit? At ille, quod post paululum contigit, repletus gratia divina praedixit. Respondit enim: O sophista, Creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, loculum sepulturae Iuliano componit. Post paucos vero dies mors illius nuntiatur erronei, et in loculo positus, et advectus, minarumque tumore evacuatus est.