monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 44, 2
Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum cos convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium vocant. Ego autem mendacium seductionis eius inveniens ingemisco. Thiren namque fluvium Tigrim voluit appellare: quoniam Thiris eius nomini similis est. Is enim fluvius ex Armeniae redundans montibus, et per Assyriorum arva discurrens, sinum descendit in Persicum. Per haec ergo responsa deceptus infelix, et victoriam mente somniabat, et post Persicum praelium pugnam Galilaeis inferre praeparabat; sic enim vocabat Christianos: contumeliam nominis se eis inferre putans, cum magis debuisset eorum considerare virtutem.