monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 44, 1
Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, denuntiantes bellum. Ob quam rem, collecto exercitu, Iulianus misit in Delphum, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii ac seductionis inserere non pigebit; est enim huiusmodi: Nunc omnes aggredimur dii, victoriae tropaea referentes circa fluvium Thiren.