monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 43, 5
Nocte quoque plurimis in vicina porticu dormientibus, cadens subito cum tecto ipsa porticus, dormientes oppressit. Alia vero die in coelo signum splendens crucis salutaris apparuit. Sed etiam Iudaeorum vestes crucis signaculo sunt impletae, non tamen splendenti, sed nigro colore signatae. Haec itaque Dei rebelles considerantes, et divina flagella contremiscentes, ad propria sunt reversi: confitentes esse Deum qui ab eorum progenitoribus ligno probatur appensus.