monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 43, 4
Adhuc autem vesanientibus eis, et nequaquam divina longanimitate correptis, maximus primo terraemotus est factus. Et quisquis non fuerat mysteriis divinis imbutus, vehementer attritus est. Cum vero neque hoc terrerentur indicio, ignis ex fundamentis quae suffodiebantur egrediens, plurimos fodientium concremavit, aliorum membra dissolvit.