monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 42, 3
Fertur etiam quod in Hermopoli Thebaides, arbor quae vocatur Perseidis, multorum languores subegerit, si fructus, aut folium, aut pars eius corticis collo aegrotantium ligaretur. De hac enim arbore ferunt, quoniam dum apud Aegyptum Ioseph cum Christo et Maria Virgine sancta fugisset Herodem, venissetque ad Hermopolim civitatem; mox ut ingrediebatur urbem, non ferens haec arbor maximum Christi salutaris adventum, inclinata est usque ad terram, et eum suppliciter adoravit. Haec ego de ista arbore a multis audiens narravi. Reor autem hoc signum fuisse factum civibus divinae praesentiae: aut certe, quia ritu pagano haec arbor propter magnitudinem atque pulchritudinem colebatur, mota est, non ferens Christi divinitatem; daemonibus quippe contremiscentibus, cum viderent rerum talium destructorem, nec non et omnibus simulacris Aegyptiorum secundum Isaiae prophetiam, fugatoque daemonio, pro testimonio Christi arborem vacuam remansisse.