monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 41, 2
Statuam vero Christi tunc quidem pagani trahentes confregerunt. Postea vero Christiani colligentes, in ecclesiam recondiderunt, ubi hactenus reservatur. Hoc itaque simulacrum, sicuti refert Eusebius, omnium passionum et aegritudinum noscitur esse medicamentum. Iuxta quod quaedam herba germinavit, cuius speciem nullus nostrae terrae medicus, licet expertus, agnovit.