monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 41, 1
Illud quoque, quod sub Iuliano provenit, narrare non silebo. Fuit enim signum quidem virtutis Christi, et indicium contra principem iracundiae Dei. Cum enim agnovisset in Caesarea Philippi, civitate Phoeniciae, quam Paneam vocant, insigne Christi esse simulacrum, quod mulier illa sanguinis liberata profluvio constituerat, eo deposito, suam ibi statuam collocavit. Quae violento igne de coelo cadente, circa eius pectus divisa est, et caput cum cervice una parte deiectum atque in terra fixum: reliqua vero pars hactenus restitit, et fulminis indicium reservavit.