monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 39, 2
Singuli namque eorum secundum sui substantiam offerebant, et imperator ex iniusta collectione iniuste factus idoneus est. Ubi enim non erat, hanc dirigebat legem; ubi erat, utebatur ipse. Tunc ergo pagani Christianos graviter oppresserunt; interdum etiam tormentis corporalibus affligebant eos. Quod imperator audiens, Christianis quippe adeuntibus eum, defendere contemnebat, dicens: Vestrum est ut patientes mala sustineatis; hoc enim est praeceptum vestri Dei.