monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 39, 1
Igitur cum Iulianus iret ad Persas, volens in eis ulcisci eo quod sub Constantio Romanorum terminos invasissent, et sciens quoniam in praeliis eveniunt frequenter adversa, et quia plurimis pecuniis indigeret, adinvenit modum ut auferret pecunias Christianorum. Nolentibus ergo sacrificare pecuniam multam imposuit, exigebanturque vere Christiani.