monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 37, 3
Et nisi quia vetustatem homines honorabant, et quae sunt in usu grata credebant, nam ut ego reor, aequa veteribus Apollinaris opuscula decrevissent. Fecit etiam non ignobilem ad ipsum imperatorem, sive contra paganos philosophos librum, cui titulum posuit, Pro veritate. In quo de sacris testimoniis tacens, probavit illos quidem fuisse deceptos, se autem sapere vera de Deo.