monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 36, 1
Artemium vero, qui temporibus Constantii dux fuit Aegypti, quoniam illius temporis idola multa confregerat, non solum facultate nudum reddidit, sed etiam capitis sectione mulctavit. Haec et huiusmodi gessit ille mansuetus et ab iracundia remotus, sicut ab impiis vocabatur. Adiiciam super haec etiam miraculum feminae quae zelo divino huius contempsit impietatem.