monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 27, 3
Hi enim singulis annis certam oblationem publico conferebant: alii quidem militum chlamydes, alii vero pecunias novas. Cum igitur modis omnibus placuisset Iuliano ritum constituere paganorum, vim quidem inferre atque tormenta populis sacrificare nolentibus fatuum iudicavit. Sed hoc tantummodo praecepit, ut per singulas civitates numerus eorum conscriberetur: quos tamen nequaquam aut orare prohibuit. Sciebat enim quia non posset ulla necessitas suspendere quod voluntas spontanea suggessisset. Porro clericos et Ecclesiarum praesules a civitatibus suspendere festinabat, studens ut eorum absentia paulatim solveretur Ecclesia, neque sacrorum ministri, nec qui docerent, vel mysteriis participarentur, existerent; et per hoc longo tempore paterentur propriae religionis oblivionem.