monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 27, 2
Interdixit etiam Christianis peregrinis ne venirent ad Cyzicum: credens quia religionis causa excitarent seditiones, eosque alii eius civitatis Christiani foverent. Et publici simul opifices artificesque monetae , qui in duas erant divisi partes principum praeceptione priscorum, cum uxoribus atque liberis Cyzicum habitare sunt iussi.