monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.51 v > Ioannes, 4 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 27, 1
Interea Cyzicenis legatione fungentibus apud principem de propriis rebus et paganorum restitutione templorum, laudans eos propter sacrorum curam, quae postulaverant universa concessit. Eleusium autem eius civitatis removit episcopum, veluti vastatorem templorum; et quia viduarum pabula sacrarumque virginum monasteria constituerat; paganisque suaserat ut, paternam religionem relinquentes, ad Christiana dogmata se conferrent.