monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 26, 1
Igitur imperator audiens Athanasium, in Alexandrinorum Ecclesia constitutum, licite populo praedicare, multosque paganorum ad Christianitatem fuisse conversos, cum iussit exire de civitate . Qui si maneret, damna maxima cum sustinere praecepit: occasionem crimmis in eum inveniens, quia dum prioris principis tempore fuisset fuga mulctatus, non eius iussione episcopalem receperat sedem. Quamobrem secundum imperatoris praecepta se praeparabat ad fugam.