monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 25, 1
Ea siquidem tempestate Macedonii sectatores, et Eleusii, Eustathii, atque Sophronii, omnes ab uno Macedonio nuncupati sunt, conciliaque frequentia faciebant. Et convocantes qui in Seleucia eos secuti fuerant, anathematizaverunt alterius partis episcopos, id est consentientes Acacio; fidemque Ariminensis concilii respuentes, ea magis quae fuerant recitata apud Seleuciam et apud Antiochiam exposita firmaverunt. Qui dum requisiti fuissent ab aliquibus dicentibus: Vos, qui nunc Macedoniani vocamini, si aliud sapitis quam sectatores Acacii, cur eorum hactenus, tanquam eadem sapientium estis communione participati? Ita venenose responderunt per Sophronium Pompeiopoleos Paphlagonensem episcopum.