monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 23, 3
Meletius autem extra civitatis portas solemnia celebrabat. Tunc igitur hoc modo de Antiochia discessit Eusebius. Verum Lucifer sentiens non suscipere Eusebium eius ordinationem, hoc putavit iniuriosum, ac vehementer irascebatur, et communicare declinabat Eusebio. Sed etiam quae synodo placuerant, per contentionem reprobare nitebatur. Haec dum inter eos tristitiae tempore gererentur, multos ab Ecclesia removerunt, et denuo altera Luciferianorum haeresis est exorta.