monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 13
Quod Ioannes ita conscripsit: Quaerebant ergo eum tenere, et nullus misit in eum manus, quia nondum venerat hora eius . Nam antequam haec venirent, dicebat ipse matri: Nondum venit hora mea . Et eis qui fratres eius appellabantur ait: Meum tempus nondum venit . Rursus autem tempore passionis discipulis dicebat: Dormite iam et requiescite.