monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 12
Est enim occasio nostrae discessionis et fugae rationabilis atque vera, quam in Salvatore quidem evangelistae positam memorarunt. Nos autem etiam in sanctis viris oportet talia cogitare. Nam ea quae de Salvatore humano modo conscripta sunt, eadem communiter humano generi deputantur. Quae nostra sunt ille suscepit, et passiones nostrae infirmitatis ostendit.