monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 10
Iesus ergo iam non palam ambulabat inter Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum . Deinde Salvatore dicente: Antequam Abraham fieret ego sum. Iudaei quidem tulerunt lapides ut mitterent super eum. Iesus autem absconsus est, et exivit de templo. Et transiens per medium eorum, abiit , et ita discessit. Putas haec videntes, magis autem audientes, cum non videant, quomodo secundum quod scriptum est, non debeant igne comburi, quoniam contraria his quae Dominus facit et docet, cogitant et loquuntur?