monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 9
Ab initio siquidem mox homo factus est; cum esset parvulus ipse per angelum mandavit Ioseph: Surgens sume puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum. Futurus est enim Herodes quaerere animam pueri . Mortuo quoque Herode, videtur propter Archelaum filium eius in Nazareth fugisse. Et quando iam etiam Deum semetipsum innotescebat, et manum aridam restituerat sanam; et Pharisaei quidem egredientes concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Iesus autem sciens discessit inde . Nam et quando Lazarum suscitavit a mortuis: Ab illo, inquit, die cogitaverunt, ut occiderent eum.