monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 8
Quae enim nunc praecepit Dominus, haec etiam ante incarnatam sui praesentiam in sanctis locutus est. Et hic est hominum terminus ad perfectionem ducens, ut quod Deus iubet, hoc faciant. Propterea et ipsum Verbum propter nos humanatum, cum quaereretur, sicuti nos ipsi, abscondi dignatum est ; et iterum cum persecutionem pateretur, fugit et ab insidiis declinavit . Decebat enim eum, sicuti famem et sitim, etiam hoc pati, et hoc modo ostendere semetipsum humanatum.