monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 7
Sive ergo timorem improperent, contra semetipsos tanquam vesani loquuntur; sive contra voluntatem Dei hoc dicant fieri, Scripturarum divinarum videntur penitus inexperti. Nam in lege praeceptum fuit ut deputarentur etiam civitates ad fugam; quatenus hi qui quaerebantur ad mortem, quoquomodo liberari potuissent. In novissimo vero tempore saeculorum veniens ipsum, quod Moysi locutum est, Patris Verbum, rursus hoc dedit mandatum, dicens: Cum persecuti vos fuerint in hac civitate, fugite in aliam . Et post pauca dicit: Cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat: tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montana, et qui in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua; qui in agro, non revertatur tollere vestes suas . Haec enim scientes sancti, huiusmodi habuerunt conversationis modum.