monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 6
Tunc etiam quaesiti filii prophetarum celati sunt, latentes in speluncis apud Abdiam . Sed si haec tanquam vetera non legerunt, saltem memoriam habeant Evangeliorum. Nam et discipuli propter metum Iudaeorum recesserunt, celantes semetipsos ; et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit . Haec igitur de sanctis viris Scriptura dicente, quam putas excusationem suae petulantiae poterunt invenire?