monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 1
Verum Athanasius librum de Satisfactione fugae olim a se conscriptum tunc eis praesentibus legit; cuius partes utiles, et quae prosint hic intexens, totum librum multorum versuum quaerere et legere studiosos admoneo. Ait enim: Ecce huiusmodi sunt praesumptiones impiorum, haec agentes, nec erubescentes. In quibus primum contra nos mala sunt machinati, hactenus accusant, quoniam manus eorum praeparatas necibus declinare potuimus; et amarissime potius ingemiscunt, quoniam nos penitus amputare nequiverunt; et improperant timoris causam, ignorantes quia dum hoc submurmurant, in semetipsos magis retorquent culpam.