monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 21, 4
Verum Evagrius in Monachico libro petulanter quidem et inconsiderate de Deo disputandum esse prohibuit. Definiri vero Divinitatem modis omnibus interdicit. Ait enim rerum compositarum esse definitiones. Is itaque sic ait: Omnis, inquit, propositio aut genus habet quod praedicatur: aut speciem, aut differentiam, aut proprium, aut accidens, aut ex his compositam orationem.