monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 21, 3
Sciendum tamen quia licet antiqui philosophi hunc sermonem reliquerint, tamen iuniores philosophorum pro substantia, subsistentiae sermone sunt usi. Substantiae vero definitionem diversis modis explanaverunt. Si ergo definitione substantia circumscribitur, quomodo in Deo, qui non potest comprehendi, proprie hoc uti sermone poterimus?