monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 20, 6
Interea plurimi episcopi in Alexandria congregati cum Athanasio et Eusebio Nicaeni concilii constituta roboraverunt; et consubstantialem Patri ac Filio Spiritum sanctum sunt confessi, Trinitatemque nominaverunt, et quoniam de substantia et subsistentia quaestio turbabat Ecclesias, sapienter decretum est ut his nominibus contra Sabellianos solos utamur: ne nominum inopia idem putetur esse subsistentia quod substantia.