monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 19, 2
Ipse autem veniens Antiochiam, fluctuantem invenit Ecclesiam; erat enim inter se turba divisa, et non tantum haeresis Ariana, quae erat sub Euzoio, dividebat Ecclesiam; sed etiam Meletii sequaces, studium habentes circa suum praesulem, a suis consortibus recesserunt. Tunc ergo Lucifer ordinans eis Paulinum episcopum, rursus abscessit.