monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 19, 1
Ea siquidem tempestate Lucifer Caralensis et Eusebius Vercellensis episcopi, imperatoris iussione ab exsilio revocantur. Utrique enim ultra Thebaidis terminos ab exsilio remeantes, tractabant quemadmodum corruptam Ecclesiae regulam repararent. Placuit igitur ut Lucifer quidem ad Antiochiam Syriae perveniret, Eusebius Alexandriam; ut una cum Athanasio, facto consilio, Ecclesiae dogmata repararent. Lucifer tamen misit in locum suum diaconem, per quem professus est ratum se habiturum quod esset, concilio ordinante, constitutum.