monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 16, 1
In Emesa vero, quae est in eius confinio civitatis, Dionysio γυνίδι, id est Baccho muliebri, ecclesiam quae Deo nuper fuerat aedificata, dedicaverunt; et ad derisionem simulacrum illic statuentes, Androgynum, id est, quod virum monstraret ac feminam. In Dorostolo vero, insigni Thraciae civitate, Aemilianus invictissimus decertator, a Capitolino universae Thraciae iudice igni traditus est.