monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 15, 3
Qui tamen omnium inspectorem Deum non potuerunt effugere, sed dignas reddiderunt sua praesumptione poenas. Quicunque enim illo scelere participati sunt, dentibus caruerunt, et facti omnes elingues sunt; nam et ipsae linguae pariter defluxerunt, consumptae putredine. Perdiderunt etiam visum, et passionibus suis virtutem praedicaverunt omnibus pietatis.