monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 15, 2
Porro scelus quod in Phoenice commiserunt, quis poterit vel dicere sine lacrymis vel audire? In Heliopoli enim, quae est circa Libanum, erat quidam diaconus, nomine Cyrillus. Is, imperante Constantio, succensus zelo divino, multa idola quae ibi adorabantur contrivit et igni cremavit. Cuius actionis memores nec nominandi viri, non solum peremerunt eum, sed etiam secantes ventrem, ex eius iecore comederunt.