monumenta.ch > Hieronymus > csg75.721 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 15, 1
Quae enim idolorum seductionibus subditi tempore illo commiserint, multa quidem sunt, et propriis libris egentia; sed ego ex multis pauca narrabo. In Ascalonia siquidem et Gaza, virorum sacerdotio dignorum, et mulierum virginitatis conversatione pollentium, dividentes uteros, et hordeo cumulantes, exposuerunt comestioni porcorum. In Sebastia vero, quae est eiusdem provinciae civitas, Ioannis Baptistae sepulcrum aperuerunt ignique tradiderunt, ossa vero ac pulverem disperserunt.