monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.145 r > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 14, 1
In illo siquidem tempore ferunt vitam finisse martyrio Basilium Ecclesiae Ancyranae presbyterum, et Eupsychium Caesariensem Cappadociae, ducta nuper uxore, dum adhuc quasi sponsus esse videretur. Eupsychius enim peremptus est propter Fortunae templum, quod, sicuti iam diximus, dirutum fuerat; et in communi Caesarienses iram principis sunt experti, et alii quidem morte, alii fuga mulctati sunt.