monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 13, 4
Tunc Busyris extensis cito manibus supra caput, nudavit latera: dicens non opus esse ut ministri appendentes eum, deponentesque laborarent, cum esset ipse pronus ad poenam quam vellent exercere, et latera sua tortoribus praepararet. Miratusque eius promissionem iudex, rei experimento magis obstupuit. Nam dum ungulae ferreae eius latera vehementius exararent: donec iudici placuisset, sustinuit manus extensas, et plagas cum alacritate suscepit. Post haec autem reductus in vincula quiescebat. Porro post paululum, morte nuntiata Iuliani, usque ad Theodosii principatum vixit; et in Ecclesia catholica, acta poenitentia prioris haereseos, conversatus est.