monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 9
Sermo fertur quia tunc praefectus praecipue paganus fuerit admiratus Marci constantiam, et ad principem veniens quereretur: dicens esse verecundum ut in uno sene tanta tormenta committerentur; et Christianos, dum talia paterentur, fieri gloriosos, se vero magis esse opprobrio. Marcus ergo tali est fine coronatus.