monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 7
Verum infantes apud magistros positi deludebant ei, alapis caedentes, et graphiis sine aliqua parcitate pungentes. Quem etiam in cunicula deposuere fetentia. Cumque adhuc respiraret, eum ex melle et liquamine perungentes, et in sportam mittentes appenderunt in aere. Dicitur ergo quia tunc vespis et apibus ipsum contingentibus, et carne eius vescentibus, dixerit Arethusiis: quia ipse quidem esset excelsus, illos vero videret in humili constitutos; sed postea hoc etiam ipsos fore passuros.