monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 6
Et dum utrumque impossibile foret Christianis simul et sacerdoti, primo fugit secundum evangelicam legem; postea vero cum multi propter eum periculis et necessitatibus subderentur, de fuga reversus est, et sponte semetipsum populo, quod vellent in eum exercere, contradidit. Qui dum laudare philosophum debuissent, credentes potius contemptorem, irruentes in cum, et per singulas plateas trahentes, eius capillos et membra dilacerabant viri simul et feminae; ita ut subtilibus restibus eius aures abscinderent.