monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 5
Arethusii vero Marcum suae civitatis episcopum, senem, vita et conversatione reverendum, mirabili morte peremerunt. Hunc enim etiam prius habuerunt odiosum, eo quod Constantii temporibus, ut paganos ad Christianitatem reduceret, templum eorum ornatissimum pretiosissimumque destruxerit. Cumque Iulianus imperasset, motus in eum est, et praecepit ut aut aestimationem templi redderet, aut id rursus aedificaret.