monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 4
Quas primo irriserunt, postea totonderunt, novissime per medium sectas, porcos, ut eas comederent, provocabant. Ut ergo reor, Heliopolitas ad crudelitatem sacrarum virginum res illa perduxit, eo quod paterna consuetudo qua fornicabantur eorum virgines antequam nuberent, prohibita videretur. Constantinus enim, destructo in ea civitate Veneris templo, primus apud eos construxit ecclesiam, et consuetas fornicationes lege prohibuit exerceri.