monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 2
Sed etiam hinc rursus abscessit, quia ubi laudabatur habitare declinabat: demutando loca cunctis esse studebat incertus, ut opinionem suam crebra migratione destrueret. Novissime vero dum navigaret Cyprum, venit in Paphum: invitatusque ab episcopo Paphi, dilexit locum, et circa praedium Charybdim nuncupatum philosophatus est; quem ut martyr non esset fuga prohibuit.