monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 12, 1
Inter haec autem dum Hilarionem monachum Gazaei requirerent, fugit in Siciliam: ubi ligna de montibus colligens, et in civitate vendens, et propriis humeris portans, transigebat quotidianam vitam. Cumque eius illic virtus fuisset patefacta per daemones, venit in Dalmatias; ibique virtute divina plurima miracula faciebat, ita ut etiam mare, quod quaedam occupaverat loca, sua oratione repelleret.