monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 10, 3
Hoc facto vermes ad superficiem provocabant, quia in profundo ebullientes, vivas discerpebant carnes. Et donec moreretur, non fuit ab hac passione securus. Hoc itaque claruit divina indignatione gestum, cum etiam custodes imperialium thesaurorum, et alii plurimi adversus ecclesias insurgentes, inopinata et miseranda morte defuncti sunt, quasi superna indignatione damnati.