monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 10, 2
Qui fortiter inter universa tormenta respondit, et pro dogmatis confessione devicit. Cumque universa Deo dicata vasa et pallia collegisset, proiiciens haec in terram, contumeliis et iniuriis, ut voluit, agens Christum, super ea etiam sedit, et cumulum auxit iniuriarum. Moxque verenda eius et loca femoribus circumposita feruntur esse percussa, et ad tantam pervenit usque putredinem, ut vermes crearet, medicis laborantibus nec valentibus vincere passionem. Conficiebantur enim omnimoda pretiosaque medicamina ex pinguibus volatilibus, ut eorum crassitudine corrupta et putrida membra linirentur.